- DECRESCERE
- DECRESCEREapud Tertullian. de Poenit. c. 11. Ad omnem occur sum maioris cuiusque personae decrescentes: eleganter, pro corpus inclinare, se submittere, venerationi testandae, Graecae ταπηνοῦςθαι, ὑποπιπτειν et ὑποκόπτειν: quibus opponit Diod. ὑπερέχειν ubi discipulos μήθ᾿ ὑπερέχειν μήθ᾿ ὑποπίπτειν ἄλλον, vult. Hoc enim plerum que adulatores solent et qui magnam animi abiectionem teitantur. Arnob. adv. Gentes l. 1. Si sesibi aliquis adulatoria bumilitate submittat. Et l. 7. Tuns deinde salutet aulinis, ancillae aut servuli pavibundas trepidationes imitatus. Cuiusmodi adulatoris imaginem habes in Steph. cuius φευδομαρτυρίαν pulsavit Demosthenes. Sic nempe de eo Orator Accus. 1. Οὗτος γὰρ, ἡνικος σηνέβαινεν εὐτυχεῖν Α᾿ριςτολόχῳ τῷ τραπεζίτῃ, ἴςα βαίνειν ἐβάδιζειν ὑποπεπτωκὼς ἐκείνῳ. Hic enim quum res Aristolochi Trapezitae florerent, eum asseciabatur, et continuis atque aequis passibus comitabatur, ei sese demittens ac subiciens. In Nicia item, apud Plutarch. in eo ubi Phrynichi versus hi,Η῏ν γὰρ πολίτης ἀγαθὸς ὡς, ῏εν οἶδ᾿ ἐγὼ,Κ᾿οὖκ ὑπο ταγεἰς ἐβάδιειεν, ὥσπερ Νικίας.Sic Aristoph. in Equitibus Act. 1. Sc. 1. detali,Ο῾ βυρςοπαφλαγὼν ὑποπεςὼν τὸν δε???πότηνΗ῎καλλ᾿, ἐθώπεὐ, ἐκολάκεὐ, ἐξηπάτα.Vide desid. Heraldum Animadversionibus Arnobianis adlib. citatos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.